- INSUBRES
- INSUBRESpop. Galliae Transpadanae, inter Sessitem et Adduam slumina contenti, Polyb. Strabo l. 9. p. 212, 213. et l. 7. p. 292. Plin. l. 3. c. 17. Tac. Ann. et aliis; l. XI. c. 23. quorum regio Ducatus s. Stato di Milano solet appellari; sed Ducatus Mediolanensis magis patet, partem Liguriae complectens, quae ub illis Pado secernitur: Alexandria enim; Dertona, et Bobium, urbes Ligusticae in Ducatu praedicto censentur. Regio Insubria apud Liv. l. 5. c. 34. l. 21. c. 15. et l. 31. c. 10. et alios appellatur; a Liguria Pado, a Venetia Adduâ a Gallia Subalpina s. Pedemontano Principatu sessite fluv. divisa, estqueve Galliae Cisalpinae regio. Populi Polyb. Ι᾿σομβρες et Ε῎σομβροι. Apud Plutarch. in Marcello corrupte Ι῎βηρες, quod genuinum paulo post sequitur Ι᾿σόμβρος et Ι᾿νσόμβρους. Apud Strab. vero sunt Ι῎νσουβροι et Σύμβροι. Latini Insubres vocant. De quibus vide omnino Cluv. Ital. Antiq. l. 1. c. 23. et supra, Est etiam Insubria pagus agri Mediolanensis, ad Oronam fluviolum, Seprio vulgo, testibus Castilionaeo et Merulâ, inter Mediolanum 18. et Varesium 12. mill. pass. occurrens.Urbes Insubriae:Comum, quod et novum Comum, Como Cremona, in Cenomanis, sic vulgo, Episcopal. sub Archiep. Mediol. Laus Pompeia, Lodi.* Mediolanum, Milano. Novaria, Novara. * Papia, quae et Ticinum vet. Pavia, Episcopal. et Acad. Viglebanum, Vigevano.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.